- BONAE Memoriae
- BONAE Memoriaevel Felicis recordationis, defunctorum epitheton, quod Papae, Episcopo, Presbytero et Diacono Cardinal. tantum, cum vita functi sunt, convenire: Regibus vero ac Principubis, Clarae seu Inclitae memoriae, Imperatoribus olim Divae memoriae tribui consuevisse, aiunt Macri Fratres in Hierolex Ibidem a Maximo Mart. Imperatorem Heraclium iam mortuum Piae Memoriae appellatum esse, quod etiamnum sollenne est, legas. Vide quoque Baronium in Annal. Ecclesiast. ad A. C. 640. num. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.